Kitap 9
10.3
Omnes cum fortuna copulati sumus. Aliorum aurea catena est et laxa, aliorum arta et sordida ; sed quid refert ? Eadem custodia universos circumdedit alligatique sunt etiam qui alligaverunt, nisi forte tu leviorem in sinistra catenam putas. Alium honores, alium opes vinciunt ; quosdam nobilitas, quosdam humilitas premit; quibusdam aliena supra caput imperia sunt, quibusdam sua ; quosdam exilia uno loco tenent, quosdam sacerdotia.
10.4
Omnis vita servitium est. Adsuescendum est itaque condicioni suae et quam minimum de illa querendum et quicquid habet circa se commodi adprendendum ; nihil tam acerbum est, in quo non aequus animus solacium inveniat. Exiguae saepe areae in multos usus discribentis arte patuerunt et quamvis angustum pedem angustum pedem A: angustam sedem Cornelissen. i.e., of the custodian who is chained to his prisoner, as Seneca shows in Epistles, v. 7: "quemadmodum eadem catena et custodiam et militem copulat, sic ista quae tam dissimilia sunt, pariter incedunt." dispositio fecit habitabilem. Adhibe ratio- nem difficultatibus ; possunt et dura molliri et an- gusta laxari et gravia scite ferentis minus premere.