Thesauros Edebiyat Felsefe De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 9

9.7 Apud desidiosissimos ergo videbis quicquid orationum historiarumque est, tecto tenus exstructa loculamenta ; iam enim inter balnearia et thermas bybliotheca quoque ut necessarium domus ornamentum expolitur. Ignoscerem plane, si studiorum nimia cupidine erraretur. Nunc ista conquisita, cum imaginibus suis discripta sacrorum opera ingeniorum in speciem et cultum parietum comparantur.
10.1 At in aliquod genus vitae difficile incidisti et tibi ignoranti vel publica fortuna vel privata laqueum impegit, quem nec solvere possis nec rumpere. Cogita compeditos primo aegre ferre onera et impedimenta crurum ; deinde ubi non indignari illa sed pati proposuerunt, necessitas fortiter ferre docet, consuetudo facile. Invenies in quolibet genere vitae oblectamenta et remissiones et voluptates, si volueris mala putare levia potius quam invidiosa facere.
10.2 Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens. Nemo duraret, si rerum adversarum eandem vim adsiduitas haberet quam primus ictus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi