Thesauros Edebiyat Felsefe De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 9

7.4 in pestilentia curandum est, ne correptis iam corporibus et morbo flagrantibus adsideamus, quia pericula trahemus adflatuque ipso laborabimus, ita in amicorum legendis ingeniis dabimus operam, ut quam minime inquinatos adsumamus ; initium morbi est aegris sana miscere. Nec hoc praeceperim tibi, ut neminem nisi sapientem sequaris aut adtrahas. Ubi enim istum invenies, quem tot saeculis quaerimus ? Pro optimo sit minime malus !
7.5 Vix tibi esset facultas dilectus felicioris, si inter Platonas et Xenophontas et illum Socratici fetus proventum bonos quaereres, aut si tibi potestas Catonianae fieret aetatis, quae plerosque dignos tulit, qui Catonis saeculo nascerentur, sicut multos peiores quam umquam alias maximorumque molitores scelerum ; utraque enim turba opus erat, ut Cato posset intellegi : habere debuit et bonos, quibus se adprobaret, et malos, in quibus vim suam experiretur.
7.6 Nunc vero in tanta bonorum egestate minus fastidiosa fiat electio. Praecipue tamen vitentur tristes et omnia deplorantes, quibus nulla non causa in querellas placet. Constet illi licet fides et benivolentia, tranquillitati tamen inimicus est comes perturbatus et omnia gemens.
8.1 Transeamus ad patrimonia, maximam humanarum aerumnarum materiam ; nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi