Kitap 9
3.3
Ita tamen delituerit, ut ubicumque otium suum abs- conderit, prodesse velit singulis universisque ingenio, voce, consilio. Nee enim is solus rei publicae prodest, qui candidatos extrahit et tuetur reos et de pace belloque censet, sed qui iuventutem exhortatur, qui in tanta bonorum praeceptorum inopia virtutem instillat instillat Haase: instituat A: insinuat Petschenig. animis, qui ad pecuniam luxuriamque cursu ruentis prensat ac retrahit et, si nihil aliud, certe moratur, in privato publicum negotium agit.
3.4
An ille plus praestat, qui inter peregrinos et cives aut urbanus praetor adeuntibus adsessoris verba pronuntiat, quam qui quid sit iustitia, quid pietas, quid patientia, quid fortitudo, quid mortis contemptus, quid deorum intellectus, quam tutum gratuitumque bonum quam tutum gratuitumque bonum Joh. Mulier: quantum gratuitorum hominum A. sit bona conscientia ?
3.5
Ergo si tempus in studia conferas, quod subduxeris officiis, non deserueris nec munus detrectaveris. Neque enim ille solus militat, qui in acie stat et cornu dextrum laevumque defendit, sed et et commonly added. qui portas tuetur et statione minus periculosa, non otiosa tamen fungitur vigiliasque servat et armamentario praeest ; quae ministeria, quamvis incruenta sint, in numerum stipendiorum veniunt.