Thesauros Edebiyat Felsefe De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi

De Tranquillitate Animi Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 9

2.13 Inde peregrinationes suscipiuntur vagae et invia litora invia litora Castiglioni: et inlitora A: et aliena litora Joh. Mülier. pererrantur et modo mari se modo terra experitur semper praesentibus infesta levitas. " Nunc Campaniam petamus." Iam delicata fastidio sunt : " Inculta videantur, Bruttios et Lucaniae saltus persequamur." Aliquid tamen inter deserta amoeni requiritur, in quo luxuriosi oculi longo locorum horrentium squalore releventur: " Tarentum petatur laudatusque portus et hiberna caeli mitioris et regio vel antiquae satis opulenta turbae." Nimis diu a plausu et fragore aures vacaverunt, iuvat iam et humano sanguine frui : " Iam flectamus cursum ad urbem." iam flectamus cursum ad urbem transferred by Hermes (after Gertz) from a position after turbae. Aliud ex alio iter suscipitur et spectacula spectaculis mutantur. Ut ait Lucretius :
2.14 Hoc se quisque modo semper fugit. Sed quid prodest, si non effugit ? Sequitur se ipse et urget gravissimus comes.
2.15 Itaque scire debemus non locorum vitium esse quo laboramus, sed nostrum ; infirmi sumus ad omne tolerandum, nec laboris patientes nec voluptatis nec nostri nec ullius rei diutius. Hoc quosdam egit ad mortem, quod pro- posita saepe mutando in eadem revolvebantur et non reliquerant novitati locum. Fastidio esse illis coepit vita et ipse mundus, et subit illud tabidarum de- liciarum : " Quousque eadem ? "

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi