Thesauros Edebiyat Felsefe De Providentia

De Providentia

De Providentia Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 1

3.4 " Ignominiam iudicat gladiator cum inferiore componi et scit eum sine gloria vinci, qui sine periculo vincitur. Idem facit fortuna : fortissimos sibi pares quaerit, quosdam fastidio transit. Contumacissimum quemque et rectissimum aggreditur, adversus quem vim suam intendat: ignem experitur in Mucio, paupertatem in Fabricio, exilium in Rutilio, tormenta in Regulo, venenum in Socrate, mortem in Catone. Magnum exemplum nisi mala fortuna non invenit.
3.5 Infelix est Mucius, quod dextra ignes hostium premit et ipse a se exigit erroris sui poenas ? Quod regem, quem armata manu non potuit, exusta fugat ? Quid ergo ? Felicior esset, si in sinu amicae foveret manum ?
3.6 Infelix est Fabricius, quod rus suum, quantum a re publica vacavit, fodit ? Quod bellum tam eum Pyrrho quam eum divitiis gerit ? Quod ad focum cenat illas ipsas radices et herbas quas in repurgando agro triumphalis senex vulsit ? Quid ergo ? Felicior esset, si in ventrem suum longinqui litoris pisces et peregrina aucupia congereret, si conchylis superi atque inferi maris pigritiam stomachi nausiantis erigeret, si ingenti pomorum strue cingeret primae formae feras, captas multa caede venantium ?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi