Thesauros Edebiyat Felsefe De Providentia

De Providentia

De Providentia Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 1

3.14 Quod ad Catonem pertinet, satis dictum est summamque illi felicitatem contigisse consensus hominum fatebitur, quem sibi rerum natura delegit cum quo metuenda confideret. " Inimicitiae potentium graves sunt; opponatur simul Pompeio, Caesari, Crasso. Grave est a deterioribus honore anteiri; Vatinio postferatur. Grave est civilibus bellis interesse; toto terrarum orbe pro causa bona tam infeliciter quam pertinaciter militet. Grave est manus sibi afferre; faciat. Quid per haec consequar ? Ut omnes sciant non esse haec mala quibus ego dignum Catonem putavi."
4.1 Prosperae res et in plebem ac vilia ingenia deveniunt ; at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est. Semper vero esse felicem et sine morsu animi transire vitam igno- rare est rerum naturae alteram partem.
4.2 Magnus vir es ; sed unde scio, si tibi fortuna non dat facultatem exhibendae virtutis ? Descendisti ad Olympia, sed nemo praeter te ; coronam habes, victoriam non habes. Non gratulor tamquam viro forti, sed tanquam consulatum praeturamve adepto; honore auctus es.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi