Thesauros Edebiyat Felsefe De Otio

De Otio

De Otio Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 8

7.3 ita et haec ipsa voluptaria secta in actu est. Quidni in actu sit ? cum ipse dicat Epicurus aliquando se recessurum a voluptate, dolorem etiam adpetiturum, si aut voluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro graviore sumetur ? Quo pertinet haec dicere ?
7.4 Ut appareat contemplationem placere omnibus ; alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.
8.1 Adice nunc, nunc Haase : nunc huc A. quod e lege Chrysippi vivere otioso licet ; non dico, ut otium patiatur, sed ut eligat. Negant nostri sapientem ad quamlibet rem publicam accessurum ; quid autem interest, quo- modo sapiens ad otium veniat, utrum quia res publica illi deest, an quia ipse rei publicae, si non ubivis futura res publica est? Semper autem deerit fastidiose quaerentibus. Interrogo, ad quam rem publicam sapiens sit accessurus. Ad Atheniensium, in qua Socrates damnatur, Aristoteles, ne damnetur, fugit ? in qua opprimit invidia virtutes ? Negabis mihi accessurum ad hanc rem publicam sapientem.
8.2 Ad Carthaginiensium ergo rem publicam sapiens accedet, in qua adsidua seditio et optimo cuique infesta libertas est, summa aequi ac boni vilitas, adversus hostes inhumana crudelitas, etiam adversus suos hostilis ? Et hanc fugiet.
8.3 Si percensere singulas voluero, nullam inveniam, quae sapientem aut quam sapiens pati possit. Quodsi non invenitur illa res publica, quam nobis fingimus, incipit omnibus esse otium necessarium, quia quod unum praeferri poterat otio, nusquam est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi