Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 3

27.2 " Ista," inquis, " peccare se nesciunt." Primum quam iniquus est, apud quem hominem esse ad impetrandam veniam nocet ! Deinde, si cetera animalia hoc irae tuae subducit, quod consilio carent, eodem loco tibi sit quisquis consilio caret ; quid enim refert an alia mutis dissimilia habeat, si hoc, quod in omni peccato muta defendit, simile habet, caliginem mentis ? Peccavit ;
27.3 hoc enim primum ? Hoc enim extremum ? Non est quod illi credas, etiam si dixerit: " Iterum non faciam." Et iste peccabit et in istum alius et tota vita inter errores volutabitur. Mansuete immansueta tractanda sunt.
27.4 Quod in luctu dici solet efficacissime, et in ira dicetur : utrum aliquando desines an numquam ? Si aliquando, quanto satius est iram relinquere quam ab ira relinqui ! An semper haec concitatio permanebit ? Vides quam impacatam tibi denunties vitam ? Qualis enim erit semper tumentis ?
27.5 Adice nunc quod, cum bene te ipse succendens et subinde causas, quibus stimuleris renovaveris, sua sponte ira discedet et vires illi dies subtrahet. Quanto satius est a te illam vinci quam a se !
28.1 Huic irasceris, deinde illi; servis, deinde libertis ; parentibus, deinde liberis ; notis, deinde ignotis; ubique enim causae supersunt, nisi deprecator animus accessit. Hinc te illo furor rapiet, illinc alio, et novis subinde irritamentis orientibus continuabitur rabies. Age, infelix, ecquando amabis ? O quam bonum tempus in re mala perdis !

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi