Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 3

12.6 Velut stupens gestum illum saevituri deformem sapienti viro servabat, oblitus iam servi, quia alium quem potius castigaret invenerat. Itaque abstulit sibi in suos potestatem et ob peccatum quoddam commotior : " Tu," inquit, " Speusippe, servulum istum verberibus obiurga ; nam ego irascor.
12.7 " Ob hoc non cecidit, propter quod alius cecidisset. " Irascor," inquit; "plus faciam quam oportet, libentius faciam ; non sit iste servus in eius potestate qui in sua non est." Aliquis vult irato committi ultionem, cum Plato sibi ipse imperium abrogaverit ? Nihil tibi liceat, dum irasceris. Quare ? Quia vis omnia licere.
13.1 Pugna tecum ipse ! Si vis vis added by Hermes, after Madvig. vincere iram, non potest te illa. Incipis vincere, si absconditur, si illi exitus non datur. Signa eius obruamus et illam quantum fieri potest occultam secretamque teneamus.
13.2 Cum magna id nostra molestia fiet, cupit enim exilire et incendere oculos et mutare faciem ; sed si eminere illi extra nos licuit, supra nos est. In imo pectoris secessu recondatur feraturque, non ferat ; immo in contrarium omnia eius indicia flectamus. Vultus remittatur, vox lenior sit, gradus lentior ; paulatim cum exterioribus interiora formantur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi