Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 3

11.1 Non expedit omnia videre, omnia audire. Multae nos iniuriae transeant, ex quibus plerasque non accipit qui nescit. Non vis esse iracundus ? Ne fueris curiosus. Qui inquirit quid in se dictum sit, qui malignos sermones, etiam si secreto habiti sunt, eruit, se ipse inquietat. Quaedam interpretatio eo perducit, ut videantur iniuriae ; itaque alia differenda sunt, alia deridenda, alia donanda. Circumscribenda multis modis ira est;
11.2 pleraque in lusum meumque vertantur. Socraten aiunt colapho percussum nihil amplius dixisse quam molestum esse, quod nescirent homines, quando eum galea prodire deberent.
11.3 Non quemadmodum facta sit iniuria refert, sed quemadmodum lata; nec video quare difficilis sit moderatio, cum sciam tyrannorum quoque tumida et fortuna et licentia ingenia familiarem sibi saevitiam repressisse. Pisistratum certe.
11.4 Atheniensium tyrannum, memoriae proditur, cum multa in crudelitatem eius ebrius conviva dixisset nec deessent qui vellent manus ei commodare, et alius hinc alius illinc faces subderent, placido animo tulisse et hoc irritantibus respondisse, non magis illi se suscensere quam si quis obligatis oculis in se incurrisset.
12.1 Magna pars querellas manu fecit aut falsa suspicando aut levia adgravando. Saepe ad nos ira venit, saepius nos ad illam. Quae numquam arcessenda est ; etiam cum incidit, reiciatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi