Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 2

7.1 Et quid indignius quam sapientis adfectum ex aliena pendere nequitia ? Desinet ille Socrates posse eundem vultum domum referre, quem domo extulerat ? Atqui si irasci sapiens turpiter factis debet et concitari contristarique ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente ; omnis illi per iracundiam maeroremque vita transibit.
7.2 Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat ? Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ; nusquam oculi eius flectentur, ut non quod indignentur inveniant. Deficiet, si totiens a se iram quotiens causa poscet exegerit.
7.3 Haec tot milia ad forum prima luce properantia quam turpes lites, quanto turpiores advocatos habent ! Alius iudicia patris accusat, quae vereri satius fuit, alius cum matre consistit, alius delator venit eius criminis, cuius manifestior reus est; et iudex damnaturus quae fecit eligitur et corona pro mala causa stat stat Gertz, omitted by Hermes. bona patroni voce corrupta.
8.1 Quid singula persequor ? Cum videris forum multitudine refertum et saepta concursu omnis frequentiae plena et illum circum, in quo maximam sui partem populus ostendit, hoc scito, istic tantundem esse vitiorum quantum hominum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi