Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 2

31.8 Ne viperas quidem et natrices, et si qua morsu aut ictu nocent, effligeremus, si in reliquum mansuefacere possemus aut efficere, ne nobis aliisve periculo essent. Ergo ne homini quidem nocebimus, quia peccavit, sed ne peccet, nec umquam ad praeteritum, sed ad futurum poena referetur ; non enim irascitur, sed cavet. Nam si puniendus est cuicumque pravum maleficumque ingenium est, poena neminem excipiet.
32.1 " At enim ira habet aliquam voluptatem et dulce est dolorem reddere." Minime ; non enim ut in beneficiis honestum est merita meritis repensare, ita iniurias iniuriis. Illic vinci turpe est, hic vincere. Inhumanum verbum est et quidem pro iusto receptum ultio, et talio non multum differt et quidem differt AL: ultio et deleted by most editors : et vitiose quidem pro iusto receptum, talio. proposed by Gertz: et quidem pro iusta receptum ultione " talio." Non multum differt nisi ordine, qui dolorem regerit: P. Thomas. nisi ordine ; qui dolorem regerit tantum excusatius peccat.
32.2 M. Catonem ignorans ignorans most editors consider a gloss on imprudens. in balineo quidam percussit imprudens ; quis enim illi sciens faceret iniuriam ? Postea satis facienti Cato : " Non memini," inquit, " me percussum." Melius putavit non agnoscere quam vindicare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi