Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 2

2.1 " Quorsus," inquis, " haec quaestio pertinet ? " Ut sciamus quid sit ira. Nam si invitis nobis nascitur, numquam rationi succumbet. Omnes enim motus, qui non voluntate nostra fiunt, invicti et inevitabiles sunt, ut horror frigida aspersis, ad quosdam tactus aspernatio ; ad peiores nuntios subriguntur pili et rubor ad improba verba suffunditur sequiturque vertigo praerupta cernentis. Quorum quia nihil in nostra potestate est, nulla quo minus fiant ratio persuadet. Ira praeceptis fugatur ;
2.2 est enim voluntarium animi vitium, non ex his, quae condicione quadam humanae sortis eveniunt ideoque etiam sapientissimis accidunt, inter quae et primus ille ictus animi ponendus est, qui nos post opinionem iniuriae movet.
2.3 Hic subit etiam inter ludicra scaenae spectacula et lectiones rerum vetustarum. Saepe Clodio Ciceronem expellenti et Antonio occidenti videmur irasci; quis non contra Mari arma, contra Sullae proscriptionem concitatur ? Quis non Theodoto et Achillae et ipsi puero non puerile auso facinus infestus est ?
2.4 Cantus nos nonnumquam et citata modulatio instigat Martiusque ille tubarum sonus ; movet mentes et atrox pictura et iustissimorum suppliciorum tristis adspectus ;

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi