Kitap 1
6.3
Ita legum praesidem civitatisque rectorem decet, quam diu potest, verbis et his mollioribus ingenia curare, ut facienda suadeat cupiditatemque honesti et aequi conciliet animis faciatque vitiorum odium, pretium virtutium ; transeat deinde ad tristiorem orationem, qua moneat adhuc et exprobret ; novissime ad poenas et has adhuc leves, revocabiles decurrat ; ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersit.
6.4
Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi quibus vitam non potuerunt largiri facilem exitum praestant, hic damnatos cum dedecore et traductione vita exigit, non quia delectetur ullius poena—procul est enim a sapiente tam inhumana feritas—sed ut documentum omnium sint, et quia vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum res publica utatur. Non est ergo natura hominis poenae adpetens ; ideo ne ira quidem secundum naturam hominis, quia poenae adpetens est.
6.5
Et Platonis argumentum adferam—quid enim nocet alienis uti ex parte qua nostra sunt ?—: " Vir bonus," inquit, " non laedit." Poena laedit; bono ergo poena non convenit, ob hoc nec ira, quia poena irae convenit. Si vir bonus poena non gaudet, non gaudebit ne eo quidem adfectu, cui poena voluptati est ; ergo non est naturalis ira.