Kitap 1
3.1
" Irascimur," inquit, " saepe non illis qui laeserunt, sed iis qui laesuri sunt ; ut scias iram non ex iniuria nasci." Verum est irasci nos laesuris, sed ipsa cogitatione nos laedunt, et iniuriam qui facturus est iam facit.
3.2
" Ut scias," inquit, " non esse iram poenae cupiditatem, infirmissimi saepe potentissimis irascuntur nec poenam concupiscunt quam non sperant." Primum diximus cupiditatem esse poenae exigendae, non facultatem; concupiscunt autem homines et quae non possunt. Deinde nemo tam humilis est, qui poenam vel summi hominis sperare non possit; ad nocendum potentes sumus. Aristotelis finitio non multum a nostra abest ;
3.3
ait enim iram esse cupiditatem doloris reponendi. Quid inter nostram et hanc finitionem intersit, exsequi longum est. Contra utramque dicitur feras irasci nec iniuria irritatas nec poenae dolorisve alieni causa; nam etiam si haec efficiunt, non haec petunt.
3.4
Sed dicendum est feras ira carere et omnia animalia animalia added by Vahlen. praeter hominem ; nam cum sit inimica rationi, nusquam tamen nascitur, nisi ubi rationi locus est. Impetus habent ferae, rabiem, feritatem, incursum ; iram quidem non magis quam luxuriam, et in quasdam voluptates intemperantiores homine sunt.
3.5
Non est quod credas illi qui dicit : Non aper irasci meminit, non fidere cursu cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. Irasci dicit incitari, impingi; irasci quidem non magis sciunt quam ignoscere.