Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 1

21.1 Nihil ergo in ira, ne cum videtur quidem vehemens et deos hominesque despiciens, magnum, nihil nobile est. Aut si videtur alicui magnum animum ira producere, videatur et luxuria—ebore sustineri vult, purpura vestiri, auro tegi, terras transferre, maria concludere, flumina praecipitare, nemora suspendere ;
21.2 videatur et avaritia magni animi— acervis auri argentique incubat et provinciarum nominibus agros colit et sub singulis vilicis latiores habet fines quam quos consules sortiebantur;
21.3 videatur et libido magni animi—transnat freta, puerorum greges castrat, sub gladium mariti venit morte contempta ; videatur et ambitio magni animi—non est contenta honoribus annuis ; si fieri potest, uno nomine occupare fastus vult, per omnem orbem titulos disponere. Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;
21.4 sola sublimis et excelsa virtus est, nec quicquam magnum est nisi quod simul placidum.
← Önceki 28 / 28

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi