Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 1

17.5 Incipit magno impetu, deinde deficit ante tempus fatigata, et, quae nihil aliud quam crudelitatem ac nova genera poenarum versaverat, cum animadvertendum est, iam fracta lenisque est. Affectus cito cadit, aequalis est ratio.
17.6 Ceterum etiam ubi perseveravit ira, nonnumquam, si plures sunt qui perire meruerunt, post duorum triumve sanguinem occidere desinit. Primi eius ictus acres sunt ; sic serpentium venena a cubili erepentium nocent, innoxii dentes sunt, cum illos frequens morsus exhausit.
17.7 Ergo non paria patiuntur qui paria commiserant, et saepe qui minus commisit plus patitur, quia recentiori obiectus est. Et in totum inaequalis est ; modo ultra quam oportet excurrit, modo citerius debito resistit ; sibi enim indulget et ex libidine iudicat et audire non vult et patrocinio non relinquit locum et ea tenet quae invasit et eripi sibi iudicium suum, etiam si pravum est, non sinit.
18.1 Ratio utrique parti tempus dat, deinde advocationem et sibi petit, ut excutiendae veritati spatium habeat ; ira festinat. Ratio id iudicare vult quod aequum est ; ira id aequum videri vult quod iudicavit.
18.2 Ratio nil praeter ipsum de quo agitur spectat; ira vanis et extra causam obversantibus commovetur. Vultus illam securior, vox clarior, sermo liberior, cultus delicatior, advocatio ambitiosior, favor popularis exasperant ; saepe infesta patrono reum damnat ; etiam si ingeritur oculis veritas, amat et tuetur errorem; coargui non vult et in male coeptis honestior illi pertinacia videtur quam paenitentia.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi