Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 1

12.1 "Quid ergo ? " inquit, " vir bonus non irascitur, si caedi patrem suum viderit, si rapi matrem ? " Non irascetur, sed vindicabit, sed tuebitur. Quid autem times, ne parum magnus illi stimulus etiam sine ira pietas sit ? Aut dic eodem modo : " Quid ergo ? Cum videat secari patrem suum filiumve, vir bonus non flebit nec linquetur animo ? " Quae accidere feminis videmus, quotiens illas levis periculi suspicio perculit.
12.2 Officia sua vir bonus exsequetur inconfusus, intrepidus ; et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro indignum. Pater caedetur, defendam ; caesus est, exsequar, quia oportet, non quia dolet. " Irascuntur boni viri pro suorum iniuriis.
12.3 " The words irascuntur iniuriis Gertz places here ; in AL they appear after adgnoscit below. Cum hoc dicis, Theophraste, quaeris invidiam praeceptis fortioribus et relicto iudice ad coronam venis. Quia unusquisque in eiusmodi suorum casu irascitur, putas iudicaturos homines id fieri debere quod faciunt; fere enim iustum quisque affectum iudicat quem adgnoscit.
12.4 Sed idem faciunt, si calda non bene praebetur, si vitreum fractum est, si calceus luto sparsus est. Non pietas illam iram sed infirmitas movet, sicut pueris, qui tam parentibus amissis flebunt quam nucibus.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi