Thesauros Edebiyat Felsefe De Ira

De Ira

De Ira Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 1

11.4 Hos tamen Hispani Gallique et Asiae Syriaeque molles bello viri, antequam legio visatur, caedunt ob nullam aliam rem opportunos quam iracundiam. Agedum illis corporibus, illis animis delicias, luxum, opes ignorantibus da rationem, da disciplinam : ut nil amplius dicam, necesse erit certe nobis mores Romanos repetere.
11.5 Quo alio Fabius affectas imperii vires recreavit, quam quod cunctari et trahere et morari sciit, quae omnia irati nesciunt ? Perierat imperium, quod tunc in extremo stabat, si Fabius tantum ausus esset quantum ira suadebat : habuit in consilio fortunam publicam et aestimatis viribus, ex quibus iam perire nihil sine universo poterat, dolorem ultionemque seposuit in unam utilitatem et occasiones intentus ; iram ante vicit quam Hannibalem. Quid Scipio ?
11.6 Non relicto Hannibale et Punico exercitu omnibusque, quibus irascendum erat, bellum in Africam transtulit tam lentus, ut opinionem luxuriae segnitiaeque malignis daret ?
11.7 Quid alter Scipio ? Non circa Numantiam multum diuque sedit et hunc suum publicumque dolorem aequo animo tulit, diutius Numantiam quam Carthaginem vinci ? Dum circumvallat et includit hostem, eo compulit, ut ferro ipsi suo caderent.
11.8 Non est itaque utilis ne in proeliis quidem aut bellis ira ; in temeritatem enim prona est et pericula, dum inferre vult, non cavet. Illa certissima est virtus quae se diu multumque circumspexit et rexit et ex lento ac destinato provexit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi