Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Polybium

De Consolatione ad Polybium

De Consolatione ad Polybium Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 11

6.4 Non licet tibi flere immodice, nec hoc tantummodo non licet ; ne somnum quidem extendere in partem diei licet aut a tumultu rerum in otium ruris quieti confugere aut assidua laboriosi officii statione fatigatum corpus voluptaria peregrinatione recreare aut spectaculorum varietate animum detinere aut ex tuo arbitrio diem disponere. Multa tibi non licent, quae humillimis et in angulo iacentibus licent. Magna servitus est magna fortuna ; non licet tibi quicquam arbitrio tuo facere.
6.5 Audienda sunt tot hominum milia, tot disponendi libelli; tantus rerum ex orbe toto coeuntium congestus, ut possit per ordinem suum principis maximi animo subici, exigendus est. Non licet tibi, inquam, flere ; ut multos flentes audire possis, ut periclitantium et ad misericordiam mitissimi Caesaris pervenire cupientium lacrimas siccare, lacrimas siccare added by Hermes. lacrimae tibi tuae adsiccandae sunt.
7.1 Haec tamen etiamnunc levioribus te remediis adiuvabunt; eum voles omnium rerum oblivisci, Caesarem cogita. Vide, quantam huius in te indulgentiae fidem, quantam industriam debeas ; intelleges non magis tibi incurvari licere quam illi, si quis modo est fabulis traditus, traditus O : tradito Duff. cuius umeris mundus in- nititur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi