Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Polybium

De Consolatione ad Polybium

De Consolatione ad Polybium Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 11

3.2 Nihil in illo fuit, quod non libenter adgnosceres. Tu quidem etiam minus bono fratri fuisses bonus, sed in illo pietas tua idoneam nacta materiam multo se liberius exercuit. Nemo potentiam eius iniuria sensit, numquam ille te fratrem ulli minatus est. Ad exemplum se modestiae tuae formaverat cogitabatque, quantum tu et ornamentum tuorum esses et onus ; suffecit ille huic sarcinae.
3.3 O dura fata et nullis aequa virtutibus ! Antequam felicitatem suam nosset frater tuus, exemptus est. Parum autem me indignari scio ; nihil est enim difficilius quam magno dolori paria verba reperire. Etiamnunc tamen, si quid proficere possumus, conqueramur :
3.4 " Quid tibi voluisti, tam iniusta et tam violenta fortuna ? Tam cito te indulgentiae tuae paenituit ? Quae ista crudelitas est, in medios fratres impetum facere et tam cruenta rapina concordissimam turbam imminuere ? Tam bene stipatam optimorum adulescentium domum, in nullo fratre degenerantem, turbare et sine ulla causa de- libare voluisti est, in medios delibare voluisti O with punctuation of Buff: Hermes after Gertz deletes voluisti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi