Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Polybium

De Consolatione ad Polybium

De Consolatione ad Polybium Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 11

18.2 Fratris quoque tui produc memoriam aliquo scriptorum monimento tuorum ; hoc enim unum est in in added by Wesenberg. rebus humanis opus, cui nulla tempestas noceat, quod nulla consumat vetustas. Cetera, quae per constructionem lapidum et marmoreas moles aut terrenos tumulos in magnam eductos altitudinem constant, non propagant longam diem, quippe et ipsa intereunt ; immortalis est ingeni memoria. Hanc tu fratri tuo largire, in hac eum conloca ; melius illum duratura semper consecrabis ingenio quam irrito dolore lugebis.
18.3 Quod ad ipsam fortunam pertinet, etiam si nunc agi apud te causa eius non potest—omnia enim illa, quae nobis dedit, ob hoc ipsum, quod aliquid eripuit, invisa sunt,—tunc tamen erit agenda, cum primum aequiorem te illi iudicem dies fecerit ; tunc enim poteris in gratiam eum illa redire. Nam multa providit, quibus hanc emendaret iniuriam, multa etiamnunc dabit, quibus redimat ; denique ipsum hoc, quod abstulit, ipsa dederat tibi.
18.4 Noli ergo contra te ingenio uti tuo, noli adesse dolori tuo. Potest quidem eloquentia tua quae parva sunt approbare pro magnis, rursus magna attenuare et ad minima deducere ; sed alio istas vires servet suas, nunc tota se in solacium tuum conferat. Et tamen dispice, ne hoc iam quoque ipsum sit supervacuum ; aliquid enim a nobis natura exigit, plus vanitate contrahitur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi