Kitap 11
12.5
Dii illum deaeque terris diu commodent! Acta hic divi Augusti aequet, annos vincat! Quam diu inter mortales erit, nihil ex domo sua mortale esse sentiat ! Rectorem Romano imperio filium longa fide approbet et ante illum illum O : illud Hermes after Schultess. consortem patris quam successorem aspiciat! Sera et nepotibus demum nostris dies nota sit, qua illum gens sua caelo asserat !
13.1
Abstine ab hoc manus tuas, fortuna, nec in isto potentiam tuam nisi ea parte, qua prodes, ostenderis ! Patere illum generi humano iam diu aegro et affecto mederi, patere quicquid prioris principis furor concussit in suum locum restituere ac reponere ! Sidus hoc, quod praecipitato in profundum et demerso in tenebras orbi refulsit, semper luceat !
13.2
Hic Germaniam pacet, Britanniam aperiat, et patrios triumphos ducat et novos ; quorum me quoque spectatorem futurum, quae ex virtutibus eius primum optinet locum, promittit clementia. Nec enim sic me deiecit, ut nollet erigere, immo ne deiecit quidem, sed impulsum a fortuna et cadentem sustinuit et in praeceps euntem leniter divinae manus usus moderatione deposuit ; deprecatus est pro me senatum et vitam mihi non tantum dedit sed etiam petit. Viderit : qualem volet esse, existimet causam meam.