Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 6

21.2 Terram hanc cum urbibus populisque et fluminibus et ambitu maris puncti loco ponimus ad universa referentes ; minorem portionem aetas nostra quam puncti habet, si omni tempori comparetur, cuius maior est mensura quam mundi, utpote cum ille se intra huius spatium totiens remetiatur. Quid ergo interest id extendere, cuius quantumcumque fuerit incrementum non multum aberit a nihilo ? Uno modo multum est quod vivimus, si satis est.
21.3 Licet mihi vivaces et in memoriam traditae senectutis viros nomines, centenos denosque percenseas annos : cum ad omne tempus dimiseris animum, nulla erit illa brevissimi longissimique aevi differentia, si inspecto quanto quis vixerit spatio comparaveris quanto non vixerit.
21.4 Deinde sibi maturus decessit ; vixit enim quantum debuit vivere, nihil illi iam ultra supererat. Non una hominibus senectus est, ut ne animalibus quidem. Intra quattuordecim quaedam annos defetigavit, et haec illis longissima aetas est quae homini prima ; dispar cuique vivendi facultas data est. Nemo nimis cito moritur, quia victurus diutius quam vixit non fuit.
21.5 Fixus est cuique terminus ; manebit semper, ubi positus est, nec illum ulterius diligentia aut gratia promovebit. Sic habe, te illum ex consilio perdidisse. Tulit suum Metasque dati pervenit ad aevi.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi