Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 6

13.3 Paulus circa illos nobilissimi triumphi dies, quo vinctum ante currum egit Persen, incliti regis nomen, duos filios in adoptionem dedit, duos duos added by Lipsius. quos sibi servaverat extulit. Quales retentos putas, cum inter commodatos Scipio fuisset ? Non sine motu vacuum Pauli currum populus Romanus aspexit. Contionatus est tamen et egit dis gratias, quod compos voti factus esset ; precatum enim se, ut, si quid ob ingentem victoriam invidiae dandum esset, id suo potius quam publico damno solveretur.
13.4 Vides quam magno animo tulerit ? Orbitati suae gratulatus est. Et quem et quem A: et quo eum Hermes after Gertz. magis poterat permovere tanta mutatio ? Solacia simul atque auxilia perdidit. Non contigit tamen tristem Paulum Persi videre.
14.1 Quid nunc te per innumerabilia magnorum virorum exempla ducam et quaeram miseros, quasi non difficilius sit invenire felices ? Quota enim quae- que domus usque ad exitum omnibus partibus suis constitit? in qua non aliquid turbatum est turbatum est Madvig: turbatum sit A: in qua non aliquid turbatum sit Waltz omits. ? Unum quemlibet annum occupa et ex eo magistratus cita : Lucium si vis Bibulum et C. Caesarem—videbis inter collegas inimicissimos concordem fortunam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi