Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 6

12.2 Pro- venerunt enim satis magni fructus laborum tuorum ex ipsa educatione, nisi forte ii, qui catulos avesque et frivola animorum oblectamenta summa diligentia nutriunt, fruuntur aliqua voluptate ex visu tactuque et blanda adulatione mutorum, liberos nutrientibus non fructus educationis ipsa educatio est. Licet itaque nil tibi industria eius contulerit, nihil diligentia custodierit, nihil prudentia suaserit, ipsum quod habuisti, quod amasti, fructus est. " At potuit longior esse, maior."
12.3 Melius tamen tecum actum est quam si omnino non contigisset, quoniam, si ponatur electio, utrum satius sit non diu felicem esse an numquam, melius est discessura nobis bona quam nulla contingere. Utrumne malles de- generem aliquem et numerum tantum nomenque filii expleturum habuisse, an tantae indolis, quantae tuus fuit, iuvenis cito prudens, cito pius, cito maritus, cito pater, cito omnis officii curiosus, cito sacerdos, omnia tamquam properans properans Schultess et Pfennig: propera A.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi