Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 6

11.4 Miramur in hoc mortem, quae unius singultus opus est ? Numquid enim, ut concidat, magni res molimenti est ? Odor illi saporque et lassitudo et vigilia et umor et cibus et sine quibus vivere non potest mortifera sunt; quo- cumque se movit, statim infirmitatis suae conscium, non omne caelum ferens, aquarum novitatibus flatuque non familiaris aurae et tenuissimis causis atque offensionibus morbidum, putre, causarium, fletu vitam auspicatum, cum interim quantos tumultus hoc tam contemptum animal movet ! in quantas cogitationes oblitum condicionis suae venit !
11.5 Immortalia, aeterna volutat animo et in nepotes pronepotesque disponit, cum interim longa conantem eum mors opprimit et hoc, quod senectus vocatur, paucissimorum est paucissimorum est Gertz: paucissimo A. circuitus annorum.
12.1 Dolor tuus, si modo ulla illi ratio est, utrum sua spectat incommoda an eius qui decessit ? Utrum te in amisso filio movet, quod nullas ex illo voluptates cepisti, an quod maiores, si diutius vixisset, percipere potuisti ? Si nullas percepisse te dixeris, tolerabilius efficies detrimentum tuum ; minus enim homines de- siderant ea, ex quibus nihil gaudi laetitiaeque per- ceperant. Si confessa fueris percepisse magnas voluptates, oportet te non de eo quod detractum est queri, sed de eo gratias agere quod contigit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi