Thesauros Edebiyat Felsefe De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam

De Consolatione ad Marciam Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 6

10.4 Rapite ex liberis voluptates, fruendos vos in vicem liberis date et sine dilatione omne gaudium haurite ; nihil de hodierna nocte promittitur—nimis magnam advocationem dedi—, nihil de hac hora. Festinandum est, instatur a tergo. Iam disicietur iste comitatus, iam contubernia ista sublato clamore solventur. Rapina rerum omnium est ; miseri nescitis in fuga vivere !
10.5 Si mortuum tibi filium doles, eius temporis quo natus est crimen est ; mors enim illi denuntiata nascenti est; in hanc legem erat satus, satus Schultess (adding erat): datus A. hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
10.6 In regnum fortunae et quidem durum atque invictum pervenimus, illius arbitrio digna atque indigna passuri. Corporibus nostris impotenter, contumeliose, crudeliter abutetur. Alios ignibus peruret vel in poenam admotis vel in remedium; alios vinci et : id nunc hosti licebit, nunc civi ; alios per incerta nudos maria iactabit et luctatos cum fluctibus ne in harenam quidem aut litus explodet, sed in alicuius immensae ventrem beluae decondet ; alios morborum varis generibus emaceratos diu inter vitam mortemque medios detinebit. Ut varia et libi- dinosa mancipiorumque suorum neglegens domina et poenis et muneribus errabit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi