Kitap 11
10.3
Ultra Phasin capi volunt, quod ambitiosam popinam instruat, nec piget a Parthis, a quibus nondum poenas repetimus, aves petere. Undique convehunt omnia, nota ignota, ignota added by Hermes after Gertz. fastidienti gulae ; quod dissolutus deliciis stomachus vix admittat, ab ultimo portatur oceano ; vomunt ut edant, edunt ut vomant, et epulas, quas toto orbe conquirunt, nec concoquere dignantur. Ista si quis despicit, quid illi paupertas nocet ? Si quis concupiscit, illi paupertas etiam prodest ; invitus enim sanatur et, si remedia ne coactus quidem recipit, interim certe, dum non potest, illa illa A with punctuation of Duff: velle Hermes after Madvig. nolenti similis est.
10.4
C. Caesar, quem mihi videtur rerum natura edidisse, ut ostenderet, quid summa vitia in summa fortuna possent, centiens sestertio cenavit uno die ; et in hoc omnium adiutus ingenio vix tamen invenit, quomodo trium provinciarum tributum una cena fieret.
10.5
O miserabiles, quorum palatum nisi ad pretiosos cibos non excitatur ! Pretiosos autem non eximius sapor aut aliqua faucium dulcedo sed raritas et difficultas parandi facit. Alioqui, si ad sanam illis mentem placeat reverti, quid opus est tot artibus ventri servientibus ? Quid mercaturis ? Quid vastatione silvarum ? Quid profundi perscrutatione ? Passim iacent alimenta, quae rerum natura omnibus locis disposuit, sed haec velut caeci transeunt et omnes regiones pervagantur, maria traiciunt et, cum famem exiguo possint sedare, magno irritant.