Kitap 11
7.3
per invia, per incognita versavit se humana levitas. Liberos coniugesque et graves senio parentes traxerunt. Alii longo errore iactati non iudicio elegerunt locum, sed lassitudine proximum occupaverunt, alii armis sibi ius in ahena terra fecerunt ; quasdam gentes, cum ignota peterent, mare hausit, quaedam ibi consederunt, ubi illas rerum omnium inopia deposuit.
7.4
Nec omnibus eadem causa relinquendi quaerendique patriam fuit. Alios excidia urbium suarum hostilibus armis elapsos in aliena spoliatos suis expulerunt ; alios domestica seditio summovit ; alios nimia superfluentis populi frequentia ad exonerandas vires vires A : urbes Pincianus. emisit; alios pestilentia aut frequentes terrarum hiatus aut aliqua intoleranda infelicis soli vitia eiecerunt; quosdam fertilis orae et in maius laudatae fama corrupit. Alios alia causa excivit domibus suis ;
7.5
illud utique manifestum est, nihil eodem loco mansisse, quo genitum est. Adsiduus generis humani discursus est ; cotidie aliquid in tam magno orbe mutatur. Nova urbium fundamenta iaciuntur, nova gentium nomina extinctis prioribus aut in accessionem validioris conversis oriuntur. Omnes autem istae populorum transportationes quid aliud quam publica exilia sunt ? Quid te tam longo circumitu traho ?
7.6
Quid interest enumerare Antenorem Patavi conditorem et Euandrum in ripa Tiberis regna Arcadum conlocantem ? Quid Diomeden aliosque, quos Troianum bellum victos simul victoresque per alienas terras dissipavit ?