Thesauros Edebiyat Felsefe De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 10

6.3 Supervacuum est commemorare plures, qui cum aliis felicissimi viderentur, ipsi in se verum testi- monium dixerunt perosi omnem actum annorum suorum ; sed his querellis nec alios mutaverunt nec se ipsos. Nam cum verba eruperunt, adfectus ad consuetudinem relabuntur.
6.4 Vestra me hercules vita, licet supra mille annos exeat, in artissimum contrahetur ; ista vitia nullum non saeculum de- vorabunt. Hoc vero spatium quod, quamvis natura currit, ratio dilatat, cito vos effugiat necesse est ; non enim adprenditis nec retinetis nec velocissimae omnium rei moram facitis, sed abire ut rem super- vacuam ac reparabilem sinitis.
7.1 In primis autem et illos numero, qui nulli rei nisi vino ac libidini vacant ; nulli enim turpius occupati sunt. Ceteri etiam si vana gloriae imagine teneantur, speciose tamen errant ; licet avaros mihi, licet iracundos enumeres vel odia exercentes iniusta vel bella, omnes isti viribus peccant ; in ventrem ae libidinem proiectorum inhonesta labes est.
7.2 Omnia istorum tempora excute, aspice quam diu computent, quam diu insidientur, quam diu timeant, quam diu colant, quam diu colantur, quantum vadimonia sua atque aliena occupent, quantum convivia, quae iam ipsa officia sunt : videbis, quemadmodum illos respirare non sinant vel mala sua vel bona.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi