Thesauros Edebiyat Felsefe De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae

De Brevitate Vitae Seneca, Lucius Annaeus

Kitap 10

15.5 Sapientis ergo multum patet vita, non idem illum qui ceteros ter- minus cludit. Solus generis humani legibus solvitur ; omnia illi saecula ut deo serviunt. Transit tempus aliquod ? Hoc recordatione comprendit. Instat ? Hoc utitur. Venturum est ? Hoc praecipit. Longam illi vitam facit omnium temporum in unum conlatio.
16.1 Illorum brevissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliviscuntur, praesentia neclegunt, de futuro timent ; cum ad extrema venerunt, sero intellegunt miseri, tam diu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse.
16.2 Nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere vitam, quia interdum mortem invocant. Vexat illos imprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt ; mortem saepe ideo optant, quia timent.
16.3 Illud quoque argumentum non est quod putes diu viventium, quod saepe illis longus videtur dies, quod, dum veniat con- dictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur; nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus grave est ; tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius vel spectaculi vel volup- tatis expectatur constitutum, transilire medios dies volunt. Omnis illis speratae rei longa dilatio est.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi