Kitap 10
13.8
Sed ut illo revertar, unde decessi, et in eadem materia ostendam supervacuam quorumdam diligentiam : idem narrabat Metellum victis in Sicilia Poenis triumphantem unum omnium Romanorum ante currum centum et viginti captivos elephantos duxisse; Sullam ultimum Romanorum protulisse pomerium, quod numquam provinciali, sed Italico agro adquisito proferre moris apud antiquos fuit. Hoc scire magis prodest, quam Aventinum montem extra pomerium esse, ut ille adfirmabat, propter alteram ex duabus causis, aut quod plebs eo secessisset, aut quod Remo auspicante illo loco aves non addixissent, alia deinceps innumerabilia, quae aut farta farta A : paria Haase. sunt mendaciis aut similia ?
13.9
Nam ut concedas omnia eos fide bona dicere, ut ad praestationem scribant, tamen cuius ista errores minuent ? Cuius cupiditates prement ? Quem fortiorem, quem iustiorem, quem liberaliorem facient ? Dubitare se interim Fabianus noster aiebat, an satius esset nullis studiis admoveri quam his implicari.