Kitap 10
7.9
At ille qui nullum non tempus in usus suos confert, qui omnem diem tamquam ultimum ultimum Gertz after Bentley, Hermes : vitam A, Bourgery. ordinat, nec optat crastinum nec timet. Quid enim est, quod iam ulla hora novae voluptatis possit adferre ? Omnia nota, omnia ad satietatem percepta sunt. De cetero fors fortuna, ut volet, ordinet; vita iam in tuto est. Huic adici potest, detrahi nihil, et adici sic, quemadmodum saturo iam ac pleno aliquid cibi, quod nec desiderat et et supplied by Madvig. 10 capit. Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse ; non ille diu vixit, sed diu fuit. Quid enim si illum multum putes navigasse, quem saeva tempestas a portu exceptum huc et illuc tulit ac vicibus ventorum ex diverso furentium per eadem spatia in orbem egit ? Non ille multum navigavit, sed multum iactatus est.
8.1
Mirari soleo, cum video aliquos tempus petentes et eos, qui rogantur, facillimos. Illud uterque spectat, propter quod tempus petitum est, ipsum quidem neuter; quasi nihil petitur, quasi nihil datur. Re omnium pretiosissima luditur ; fallit autem illos, quia res incorporalis est, quia sub oculos non venit, ideoque vilissima aestimatur, immo paene nullum eius pretium est.