Thesauros Edebiyat Felsefe De consolatione philosophiae

De consolatione philosophiae

De consolatione philosophiae Boethius d. 524

Kitap 3

P12 Tum illa: Minime, inquit, ludimus remque omnium maximam dei munere quem dudum deprecabantur exegimus. Ea est enim diuinae forma substantiae ut neque in externa dilabatur nec in se externum aliquid ipsa suscipiat, sed, sicut de ea Parmenides ait: πάντοθεν εὐκύκλου σφαίρης ἐναλίγκιον ὄγκῳ rerum orbem mobilem rotat, dum se immobilem ipsa conseruat. Quod si rationes quoque non extra petitas sed intra rei quam tractabamus ambitum collocatas agitauimus, nihil est quod admirere, cum Pia tone sanciente didiceris cognatos de quibus loquuntur rebus oportere esse sermones.
← Önceki 15 / 15

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi