Kitap 2
P4
Tum ego: Vera, inquam, commemoras, o uirtutum omnium nutrix, nec infitiari possum prosperitatis meae uelocissimum cursum. Sed hoc est quod recolentem uehementius coquit. Nam in omni aduersitate fortunae infelicissimum est genus infortunii fuisse felicem, Sed quod tu, inquit, falsae opinionis supplicium luas, id rebus iure imputare non possis. Nam si te hoc inane nomen fortuitae felicitatis mouet, quam pluribus maximisque abundes mecum reputes licet. Igitur si quod in omni fortunae tuae censu pretiosissimum possidebas, id tibi diuinitus iulaesum adhuc inuiolatumque seruatur, poterisne meliora quaeque retinens de infortunio iure causari? Atqui uiget incolumis illud pretiosissimum generis humani decus Symmachus socer et quod uitae pretio non segnis emeres, uir totus ex sapientia uirtutibusque factus suarum securus tuis ingemiscit iniuriis. Viuit uxor ingenio modesta, pudicitia pudore praecellens et, ut omnes eius dotes breuiter includam, patri similis. Viuit inquam tibique tantum uitae huius exosa spiritum seruat quoque uno felicitatem minui tuam uel ipsa concesserim, tui desiderio lacrimis ac dolore tabescit. Quid dicam liberos consulares quorum iam, ut in id aetatis pueris, uel paterni uel auiti specimen elucet ingenii? Cum igitur praecipua sit mortalibus uitae cura retinendae, o te si tua bona cognoscas felicem, cui suppetunt etiam nunc quae uita nemo dubitat esse carior! Quare sicca iam lacrimas. Nondum est ad unum omnes exosa fortuna nec tibi nimium ualida tempestas incubuit, quando tenaces haerent ancorae quae nec praesentis solamen nec futuri spem temporis abesse patiantur.