Thesauros Edebiyat patristics De Testimionio Animae

De Testimionio Animae

De Testimionio Animae Tertullian ca. 160-ca. 230
3 Enimvero cum daemonia affirmamus esse, sane, quasi non et probemus qui ea soli de corporibus exigimus, aliqui Chrysippi adsentator inludit. Et esse et abominationem sustinere execrationes tuae respondent. Daemonium vocas hominem aut immunditia aut malitia aut insolentia aut quacumque macula quam nos daemoniis deputamus ad necessitatem odii inportunum. Satanan denique in omni vexatione et aspernatione et detestatione pronuntias, quem nos dicimus malitiae angelum, totius erroris artificem, totius saeculi interpolatorem, per quem homo a primordio circumventus, ut praeceptum dei excederet, et propterea in mortem datus exinde totum genus de suo semine infectum suae etiam damnationis traducem fecit. Sentis igitur perditorem tuum, et licet soli illum noverint Christiani, vel quaecumque apud dominum secta, et tu tamen eum nosti, dum odisti.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi