Thesauros Edebiyat patristics De Carnis Resurrectione

De Carnis Resurrectione

De Carnis Resurrectione Tertullian ca. 160-ca. 230
7 Sed dilutior videatur auctoritas carnis, quia non et ipsam proprie manus divina tractavit, sicuti limum. Quando in hoc tractavit limum, ut postmodum caro fieret ex limo, carnis utique negotium gessit. Sed adhuc velim discas quando et quomodo caro floruerit ex limo. Neque enim, ut quidam volunt, illae pelliceae tunicae, quas Adam et Eva paradisum exuti induerunt, ipsae erunt carnis ex limo reformatio, cum aliquanto prius et Adam substantiae stantiae suae traducem in femina iam carnem recognoverit (Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro ex carne mea), et ipsa delibatio masculi in feminam carne suppleta sit, limo, opinor, supplenda, si Adam adhuc limus. Obliteratus igitur et devoratus est limus in carnem. Quando? cum factus est homo in animam vivam de dei flatu, vapore scilicet idoneo torrere quodammodo limum in aliam qualitatem, quasi in tostam, ita in carnem. Sic et figulo licet argillam temperato ignis adflatu in materiam robustiorem recorporare et aliam ex alia stringere speciem, aptiorem pristina et sui iam generis ac nominis. Nam etsi scriptum est, Numquid argilla dicet figulo? id est homo deo, etsi apostolus, In testaceis, ait, vasculis, tamen et argilla homo, quia limus ante; et testa caro, quia ex limo per adflatus divini vaporem, quam postea pelliceae tunicae, id est cutes superductae, vestierunt. Usque adeo, si detraxeris cutem, nudaveris carnem. Ita quod hodie spolium efficitur, si detrahatur, hoc fuit indumentum, cum superstruebatur. Hine et apostolus circumcisiorem despoliationem carnis appellans tunicam cutem adfirmavit. Haec cum ita sint, habes et limum de manu dei gloriosum et carnem de adflatu dei gloriosiorem, quo pariter caro et limi rudimenta deposuit et animae ornamenta suscepit. Non es diligentior deo, uti tu quidem Scythicas et Indicas gemmas et Rubentis Maris grana candentia non plumbo, non aere, non ferro, ne argento quoque oblaquees, sed electissimo et insuper operosissimo descrobes auro, vinis item et unguentis pretiosissimis quibusque vasculorum prius congruentiam cures, proinde perfectae ferruginis gladiis vaginarum adaeques dignitatem, -deus vero animae suae umbram, spiritus sui auram, oris sui operam vilissimo alicui commiserit capulo, et indigne collocando utique damnaverit. Collocavit autem, an potius inseruit et immiscuit carni? tanta quidem concretione, ut incertum haberi possit utrumne caro animam, an carnem anima circumferat, utrumne animae caro, an anima appareat carni. Sed et magis animam invehi atque dominari credendum est, ut magis deo proximam. Hoc quoque ad gloriam carnis exuberat, quod proximam deo et continet et ipsius dominationis compotem praestat. Quem enim naturae usum, quem mundi fructum, quem elementorum saporem non per carnem anima depascitur? quidni? per quam omni instrumento sensuum fulciatur, visu, auditu, gustu, odoratu, contactu? per quam divina potestate respersa est, nihil non sermone perficiens, vel tacite praemisso? Et sermo enim de organo carnis est. Artes per carnem, studia, ingenia per carnem, opera, negotia, officia per carnem, atque adeo totum vivere animae carnis est, ut non vivere animae nil aliud sit quam a carne divertere. Sic etiam ipsum mori carnis eat, cuius et vivere. Porro si universa per carnem subiacent animae, carni quoque subiacent. Per quod utaris, cum eo utaris necasse est. Ita caro, dum ministra et famula animae deputatur, consors et cohaeres invenitur. Si temporalium, cur non et aeternorum?

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi