62
Sed huic disceptationi finem dominica pronuntiatio imponit. Erunt, inquit, tanquam angeli. Si non nubendo, quia nec moriendo, utique nec ulli simili necessitati succidendo corporalis conditionis, quia et angeli aliquando tanquam homines fuerunt, edendo et bibendo et pedes lavacro porrigendo; humanam enim induerant superficiem salva intus substantia propria. Igitur si angeli facti tanquam homines in eadem substantia spiritus carnalem tractationem susceperunt, cur non et homines facti tanquam angeli in eadem substantia carnis spiritalem subeant dispositionem, non magis sollemnibus carnis obnoxii sub angelico indumento quam angeli tunc sollemnibus spiritus sub humano? nec ideo non permansuri in carne, quia non et in sollemnibus carnis, cum nec angeli ideo non et in spiritu permanserint, quia non et in sollemnibus spiritus. Denique non dixit, Erunt angeli, ne homines negaret, sed, Tanquam angeli, ut homines conservaret. Non abstulit substantiam, cui similitudinem attribuit.