10
Tenes scripturas quibus caro infuscatur, tene etiam quibus inlustratur. Legis cum quando deprimitur, adige oculos et tum quando revelatur. Omnis caro foenum. Non hoc solum pronuntiavit Esaias, sed et, Omnis caro videbit salutare dei. Notatur in Genesi dicens deus, Non manebit spiritus meus in hominibus istis, quia caro sunt. Sed et auditur per Ioëlem: Effundam de spiritu meo in omnem carnem. Apostolum quoque ne de uno stilo noris, quo carnem plerumque compungit. Nam etsi negat habitare boni quicquam in carne sua, etsi adfirmat eos qui in carne sint deo placere non posse, quia concupiscat adversus spiritum, et si qua alia ita ponit ut carnis non tamen substantia, sed actus inhonoretur, dicemus quidem alibi nihil proprie carni exprobrari oportere nisi in animae suggillationem, quae carnem ministerio sibi subigit. Verum interim et in illis litteris Paulus est, cum stigmata Christi in corpore suo portat, cum corpus nostrum ut dei templum vitiari vetat, cum corpora nostra membra Christi facit, cum monet tollere et magnificare deum in corpore nostre. Itaque si ignominiae carnis resurrectionem eius expellunt, cur non dignitates potius inducent? Quoniam deo magis congruit in salutem redigere quod reprobarit interdum, quam in perditionem dedere quod etiam aliquando probavit.