Thesauros Edebiyat patristics De Oratione

De Oratione

De Oratione Tertullian ca. 160-ca. 230
26 Fratrem domum tuam introgressum ne sine oratione dimiseris (Vidisti, inquit, fratrem, vidisti dominum tuum), maxime advenam, ne angelus forte sit. Sed nec ipse a fratribus exceptus (??) fecerit refrigeria terrena caclestibus. Statim enim iudicabitur fides tua. Aut quomodo secundum praeceptum pax huic domni dices, nisi et eis qui in domo sunt pacem mutuam reddas?
27 Diligentiores in orando subiungere in orationibus Alleluia solent et hoc genus psa(??)os quorum clau(??)lis respondeant qui simul sunt. Et est optimum utique institutum omne quod praeponendo et honorando deo conpetit saturatam orationem velut opimam hostiam admovere.
28 Haec est enim hostia spiritalis quae pristina sacrificia delevit. Quo mihi, inquit, multitudinem sacrificiorum vestrorum? Plenus sum holocaustomatum arietum, et adipem agnorum et s(??)guimem taurorum et hircorum nolo. Quis enim requisivit ista de manibus vestris? Quae ergo quaesierit deus evangelium decet. Veniet hora, inquit, cum veri adoratores adorabunt patrem in spiritu et veritate. Deus enim spiritus est, et adoratores itaque tales requirit. Nos sumus veri adoratores et veri sacerdotes, qui spiritu orantes spiritu sacrificamus orationem hostiam dei propriam et acceptabilem, quam scilicet requisivit, quam sibi prospexit. Hanc de toto corde devotam, fide pastam, veritate curatam, innocentia integram, castitate mundam, agape ceronatam cum pompa operum bonorum inter psalmos et hymnos deducere ad dei altare debemus, omnis nobis a deo impetraturam.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi