Thesauros Edebiyat patristics De Oratione

De Oratione

De Oratione Tertullian ca. 160-ca. 230
11 Ne quantum a praeceptis, tantum ab auribus dei longe simus, memoria praeceptorum viam orationibus sternit ad caelum; quorum praecipuum est, ne prius ascendamus ad altare dei, quam, si quid discordiae vel offensae cum fratribus contraxerimus, resolvamus. Quale est enim ad pacem dei accedere sine pace? ad remissionem debitorum cum retentione? Quomodo placabit patrem iratus in fratrem, cum omnis ira ab initio interdicta sit nobis? Nam et Ioseph dimittens fratres suos ad perducendum patrem, Et ne, inquit, irascamini in via. Nos scilicet monuit (alias enim via cognominatur disciplina nostra), tum ne in via orationis constituti ad patrem cum ira incedamus. Exinde aperte dominus amplians legem iram in fratrem homicidio superponit. Ne verbo quidem malo permittit expungi; etiam si irascendum est, non ultra solis receptum, ut Apostolus admonet. Quam autem temerarium est aut diem sine oratione transigere, dum cessas fratri satisfacere, aut orationem perseverante iracundia perdere?
12 Nec ab ira solummodo, sed omni omnino confusione animi libera esse debet orationis intentio, de tali spiritu emissa, qualis est spiritus ad quem mittitur. Neque enim agnosci poterit spiritu sancto spiritus inquinatus, aut tristis a laeto, aut impeditus a libero. Nemo adversarium recipit, nemo nisi comparem suum admittit.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi