Thesauros Edebiyat patristics De Baptismo

De Baptismo

De Baptismo Tertullian ca. 160-ca. 230
14 Sed de ipso apostolo revolvunt, quod dixerit, Non enim me ad tinguendum Christus misit. Quasi hoc argumento baptismus adimatur. Gur enim tinxit Gaium et Crispum et Stephanae domum? Quamquam etsi. non eum miserat Christus ad tinguendum, tamen aliis apostolis praeceperat tinguere. Verum haec pro condicione tunc temporis ad Corinthios scripta sunt, quoniam schismata et dissensiones inter illos movebantur, dum alius Paulo deputat, alius Apollo. Propter quod pacificus apostolus, ne sibi omnia defendere videretur, non ad tinguendum ait se missum, sed ad praedicandum. Nam et prius est praedicare, posterius tinguere. Sic prius praedicatum. Puto autem, licuit et tinguere cui licuit praedicare.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi