Thesauros Edebiyat patristics De Baptismo

De Baptismo

De Baptismo Tertullian ca. 160-ca. 230
13 Hic ergo scelestissimi illi provocant quaestiones. Adeo (??) Baptismus non est necessarius quibus fides satis est; nam et A(??)ham nullius aquae nisi fidei sacramento deo placuit. Sed in omnibus posteriora concludunt, et sequentia antecedentibus praevalent. Fuerit salus retro per fidem nudam ante domini passionem et resurrectionem. At ubi fides aucta est credendi in nativitatem, passionem resurrectionemque eius, addita est ampliatio sac(??)mento obsignatio baptismi, vestimentum quodammodo fidei, quae (??) erat nuda, nec potest iam sine sua lege. Lex enim ting(??)di imposita est et forma praescripta. Ite, inquit, docete nationes, tinguentes eas in nomen Patris et Filii et Spiritus Sancti (??) legi collata definitio illa, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu, non intrabit in regnum caelorum, obstrinxit fidem ad baptismi necessitatem. Itaque omnes exinde credentes tinguebantur. Tunc et Paulus, ubi credidit, tinctus est. Et hoc est quod ei dominus in illa plaga orbationis praeceperat, Exsurge, dicens, et introi Damascum, illic tibi demonstrabitur, quid debeas agere, scilicet tingui, quod solum ei deerat. Alioquin satis didicerat atque crediderat (??)azarenum esse dominum dei filium.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi