11
Sed ecce, inquiunt, venit dominus et non tinxit. Legimus enim: Et tamen is non tinguebat, verum discipuli eius. Quasi revera ipsum suis manibus tincturum Ioannes praedicasset. Non utique sic intelligendum est, sed simpliciter dictum more communi. Sicut est verbi gratias Imperator proposuit edictum, aut Praefectus fustibus cecidit: numquid ipse proponit, aut numquid ipse caedit? Semper is dicitur facere cui praeministratur. Ita erit accipiendum, Ipse vos tinguet, pro eo quod est, Per ipsum tinguemini, vel in ipsum. Sed ne moveat quosdam quod non ipse tinguebat. In quem enim tingueret? In paenitentiam? quo ergo illi praecursorem? In peccatorum remissionem, quam verbo dabat? in semetipsum, quem humilitate celabat? in spiritum sanctum, qui nondum a patre descenderat? in ecclesiam, quam nondum apostoli struxerant? Itaque tinguebant discipuli eius ut ministri, ut Ioannes ante praecursor, eodem baptismo Ioannis, ne qui alio putet, quia nec exstat alius nisi postea Christi, qui tunc utique a discentibus dari non poterat, utpote nondum adimpleta gloria domini, nec instructa efficacia lavacri per passionem et resurrectionem, quia nec mors nostra dissolvi posset nisi domini passione, nec vita restitui sine resurrectione ipsius.