Thesauros Edebiyat patristics De Anima

De Anima

De Anima Tertullian ca. 160-ca. 230
22 Cetera animae naturalia iam a nobis audiit Hermogenes cum ipsorum defensione et probatione, per quae dei potius quam materiae propinqua cognoscitur. Hic solummodo nominabuntur, ne praeterita videantur. Dedimus enim illi et libertatem arbitrii, ut supra scripsimus, et dominationem rerum et divinationem interdum, seposita quae per dei gratiam obvenit ex prophetia. Itaque iam ab isto dispositionis retractatu recedam, ut ordinem eius expungam. Definimus animam dei flatu natam, immortalem, corporalem, effigiatam, substantia simplicem, de suo sapientem, varie procedentem, liberam arbitrii, accidentiis obnoxiam, per ingenia mutabilem, rationalem, dominatricem, divinatricem, ex una redundantem. Sequitur nunc ut quomodo ex una redundet consideremus, id est unde et quando et qua ratione sumatur.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi