48.7
Dubitabitur, credo, de dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat non minus quam de morte vacationis et inanitatis inposuit, animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.
48.8
Lux cotidie interfecta resplendet et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta vivescunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fruetus consummantur et redeunt, certe semina non nisi corrupta et dissoluta fecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
48.9
Tu homo, tantum nomen, si intellegas te vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris, ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecunque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Eius est nihilum ipsum cuius et totum.
48.10
Ergo, inquitis, semper moriendum erit et semper resurgendum? Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit quam praedicavit.
48.11
Quae ratio universitatem ex diversitate conposuit, ut omnia aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex conprehensibili et inconprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte: eadem aevum quoque ita destinata et distincta condicione conseruit, ut prima haec pars, ab exordio rerum quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.