Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
46.16 Aristippus in purpura sub magna gravitatis superficie nepotatur, et Hippias dum civitati insidias disponit, occiditur. Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam temptavit Christianus.
46.17 Sed dicet aliquis etiam de nostris excedere quosdam a regula disciplinae. Desinunt tamen Christiani haberi penes nos, philosophi vero illi cum talibus factis in nomine et honore sapientiae perseverant.
46.18 Adeo quid simile philosophus et Christianus? Graeciae discipulus et caeli? famae negotiator et vitae? verborum et factorum operator, et rerum aedificator et destructor? amicus et inimicus erroris? veritatis interpolator et intcgrator et expressor, et furator eius et custos?
47.1 Antiquior omnibus veritas, nisi fallor, et hoc mihi proficit antiquitas praestructa divinae litteraturae, quo facile credatur thesaurum eam fuisse posteriori cuique sapientiae. Et si non onus iam voluminis temperarem, excurrerem in hanc quoque probationem.
47.2 Quis poetarum, quis sophistarum, qui non omnino de prophetarum fonte potaverit? Inde igitur philosophi sitim ingenii sui ligaverunt, ut quae de nostris habent, ea nos conparent illis. Inde, opinor, et a quibusdam philosophia quoque eiecta est, a Thebaeis dico, et a Spartiatis et Argivis,

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi