Thesauros Edebiyat patristics Apologeticum

Apologeticum

Apologeticum Tertullian ca. 160-ca. 230
3.2 Laudant quae sciunt, vituperant quae ignorant, et id quod sciunt eo quod ignorant inrumpunt, cum sit iustius occulta de manifestis praeiudicare quam manifesta de occultis praedamnare.
3.3 Alii, quos retro ante hoc nomen vagos, viles, improbos noverant, ex ipso denotant quod laudant. Caecitate odii in suffragium inpingunt: Quae mulier! quam lasciva, quam festiva! Quis iuvenis! quam lascivus, quam amasius! Facti sunt Christiani! Ita nomen emendationi imputatur.
3.4 Nonnulli etiam de utilitatibus suis cum odio isto paciscuntur, contenti iniuria, dum ne domi habeant quod oderunt. Uxorem iam pudicam maritus iam non zelotypus eiecit, filium iam subiectum pater retro patiens abdicavit, servum iam fidelem dominus olim mitis ab oculis relegavit; ut quisque hoc nomine emendatur, offendit. Tanti non est bonum quanti odium Christianorum.
3.5 Nunc igitur, si nominis odium est, quis nominum reatus? Quae accusatio vocabulorum, nisi si aut barbarum sonat aliqua vox nominis, aut infaustum aut maledicum aut inpudicum? Christianus vero, quantum interpretatio est, de unctione deducitur. Sed et cum perperam Chrestianus pronuntiatur a vobis (nam nec nominis certa est notitia penes vos), de suavitate vel benignitate conpositum est. Oditur itaque in hominibus innocuis etiam nomen innocuum.

Agora Sokakları

Üyelik

Dil ve Tema

Dil Seçimi
TR EN
Tema Seçimi